Full text: 
Beate pastor Petre clemens accipe voces precantum criminumque vincula verbo resolve cui potestas tradita aperire terris caelum apertum claudere | Egregie doctor paule mores instrue et nostra tecum pectora in coelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet charitas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse