Full text: 
Post transactum suae angelicae vitae cursum regi caelorum cui semper sine querala fortis athleta militavit hodierna luce spiritum reddidit nobis suis famulis sanctissimum corpus salutis pignus reliquit nunc instantissimas illi preces cuncti communi voto fundamus ut gregem suum visitet protegat custodiat peccatis omnibus absolvat et ad regna polorum ubi ipse cum Christo et angelis eius in aeternum tripudiat glorioso illum triumpho victor cum palma perducat
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: 
Fulltext source: 
D-TRb Abt. 95 No. 5