Genre:
Full text:
Dignus est*
Feast:
Fulltext source:
P-EVpc (Évora) Palácio Duques do Cadaval 000
Notes:
only the incipit is written, s.n.
Full text | |
---|---|
ah40218Sq |
Ecce magno sacerdoti mundi cordis et devoti immolemus hostiam | Die sacro revoluto quo de viae volat luto viator in patriam | Servus prudens in talentis miles fortis in tormentis bino gaudet praemio... |
001228A |
Accingimini filii potentes et estote parati pugnare in proelio quoniam melius est nobis more in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat |
001228.1A |
Accingimini filii potentes et estote quoniam melius est nobis mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum sicut fuerit voluntas in caelo sic fiat |
001396A |
Andreas Christi famulus dignus deo apostolus germanus Petri et in passione socius |
001424A |
Annuens autem vir domini Syrus universo collegio populi dixit Constantes estote filii carissimi certatimque implete opere quod voce profertis |
001581A |
Beati estis sancti dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum et perfrui claritatis gloria ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad dominum deum nostrum |
001898A |
Constans esto Migdonia quia sicut per me tu ad vitam attinges ita ego per te ad Jesum Christum cum martyrii corona perveniam |
001899A |
Constantes estote videbitis auxilium domini super vos |
001903A |
Constitutus a deo praedicator praeceptorum ejus in timore sancto illi servire studuit officioque fideliter peracto in montem sanctum ejus ascendere dignus fuit |
001914A |
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre et ait illis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra alleluia alleluia |