Quam decora immaculata suavis et decora es o pulcherrima mulierum hortus conclusus et fons signatus ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim dulcis tuis loquens fidelibus qui...
Hortus conclusus fons signatus emissiones tuae paradisus o Maria manus tuae stillaverunt myrrham melliflui quae facti sunt caeli dum manu domini fabricata es mater tanti dei alleluia
Gaude Sion quod cypressus super te extollitur ex qua ramus est progressus de quo flos egreditur cujus fructu nece pressus ad vitam reficitur | Gaude Jacob quia stella ex te nova oritur quae in Annae...
Ave virgo gloriosa caeli jubar mundi rosa caelibatus lilium | Ave gemma pretiosa super solem speciosa virginale gaudium | Spes reorum es Maria redemptoris mater pia redemptorum gloria | Finis leti...