Full text: 
Heu nobis internas mentes quantus pulsat gemitus pro nostro consolatore quo privamur misere quem crudelis Judeorum morti dedit populus | Nam percusso seu pastore oves errant misere aut magister discedente turbantur discipuli ita nos absente eo dolor tenet nimius | Sed eamus et ad ejus properemus tumulum et unguentum liniamus corpus sacratissimum si dileximus viventem diligamus mortuum | Quis revolvet ergo nobis ab hostium lapidem ut con dignum sepulture agamus obsequium cujus mire bonitatis sensimus solatium | Ille quippe qui fetentem suscitavit Lazarum ejus et sorores flentes reduxit ad gaudium poterit ferre obtatum nobis adjutorium | Eia dulcis consolator Jesu bone respice eia nunc vultu sereno mentes nostras refove eia sancte laudis tuae vota clemens suscipe
Genre: 
Office

Dramatic element (used for items of the liturgical drama that are not otherwise rubricked)

Fulltext source: 
F-SO 596