Signum salutis pone domine in domibus istis ut non permittas introire angelum percutientem in domibus in quibus vos habitatis pono signum meum dicit dominus et protegam vos et non erit in vobis plaga...
Signum salutis pone domine in domibus istis ut non permittas introire angelum percucientem in domibus in quibus habitamus de caelo pone signum tuum domine et protege nos et non erit in nobis plaga...
Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine...
Crux Jesu Christi adaperiat nobis januas caeli crux solve vinculum mortis per hoc vitae lignum signum sit salutis nostrae defende nos Jesu Christe hic et in futuro
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Domine Jesu Christe qui me in cathedra apostoli tui sedere fecisti praesta mihi ut mittas angelum tuum qui me hodie vespertino tempore perducat ad famulum tuum Hermen
Loquente Jesu ad turbas ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens domine filia mea modo defuncta est sed veni impone ei manum et vivet alleluia