Full text: 
Ecce iam noctis tenuatur umbra lux et aurorae rutilans coruscat supplices rerum dominum canora voce precemur | Ut reos culpae miseratus omnem pellat angorem tribuat salutem donet et nobis sempiternae munera pacis | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cuius resonat per omnem gloria mundum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: