Full text: 
Verbum supernum prodiens e patris aeterni sinu qui natus orbi subvenis labente cursu temporis | Ilumina nunc pectora tuoque amore concrema ut cor caduca deserens caeli voluptas impleat | Ut cum tribunal judicis damnabit igni noxios et vox amica debitum vocabit ad caelum pios | Non esca flammarum nigros volvamur inter turbines vultu dei sed compotes caeli fruamur gaudiis | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: