Full text: 
En clara vox redarguit obscura quaeque personans procul fugentur somnia ab alto Iesus promicat | Mens jam resurgat torpida non amplius jacens humi sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | En agnus ad nos mittitur laxare gratis debitum omnes simul cum lacrimis precemur indulgentiam | Ut cum secundo fulserit metuque mundum cinxerit non pro reatu puniat sed nos pius tunc protegat | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in seculorum saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: