Full text: 
Crudelis Herodes deum regem venire quid times non eripit mortalia qui regna caelestia | lbant Magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse