Full text: 
O sola magnarum urbium major Bethlem cui contigit ducem salutis caelitus incorporatum gignere | Quem stella quae solis rotam vincit decore ac ilumine venisse terris nuntiat cum carne terrestri deum | Videre postquam illum Magi eoa promunt munera stratique votis offerunt thus myrrham et aurum regium | Regem deumque annuntiant thesaurus et fragrans odor thuris Sabaei ac myrrheus pulvis sepulchrum praedocet | Jesu tibi sit gloria qui apparuisti gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse