Full text: 
O sol salutis intimis Jesu refulge mentibus dum nocte pulsa gratior orbi dies renascitur | Dans tempus acceptabile da lacrimarum rivulis lavare cordis victimam quam laeta adurat caritas | Quo fonte manavit nefas fluent perennes lacrimae si virga paenitentiae cordis rigorem conterat | Dies venit dies tua in qua reflorent omnia laetemur et nos in viam tua reducti dextera | Te prona mundi machina clemens adoret trinitas et nos novi per gratiam novum canamus canticum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: