Full text: 
Ad regias agni dapes stolis amicti candidis post transitum maris rubri Christo canamus principi | Divina cujus caritas sacrum propinat sanguinem almique membra corporis amor sacerdos immolat | Sparsum cruorem postibus vastator horret angelus fugitque divisum mare merguntur hostes fluctibus | Jam pascha nostrum Christus est paschalis idem victima et pura puris mentibus sinceritatis azyma | O vera caeli victima subjecta cui sunt tartara soluta mortis vincula recepta vitae praemia | Victor subactis inferis trophaea Christus explicat caeloque aperto subditum regem tenebrarum trahit | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: