Full text: 
Aurora caelum purpurat aether resultat laudibus mundus triumphans jubilat horrens avernus infremit | Rex ille dum fortissimus de mortis inferno specu patrum senatum liberum educit ad vitae jubar | Cujus sepulchrum plurimo custode signabat lapis victor triumphat et suo mortem sepulchro funerat | Sat funeri sat lacrimis sat est datum doloribus surrexit exstinctor necis clamat coruscans angelus | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: