Full text: 
Non illam crucians ungula non ferae non virgae horribili vulnere commovent hinc lapsi e superum sedibus angeli caelesti dape recreant | Quin et deposita saevitie leo se rictu placido projicit ad pedes te Martina tamen dans gladius neci caeli coetibus inserit | Te thuris redolens ara vaporibus quae fumat precibus jugiter invocat et falsum perimens auspicium tui delet nominis omine | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse