Full text: 
O gloriosa virginum sublimis inter sidera qui te creavit parvulum lactente nutris ubere | Quo heva tristis abstulit tu reddis almo germine intrent ut astra flebiles caeli recludis cardines | Tu regis alti janua et aula lucis fulgida vitam datam per virginem gentes redemptae plaudite | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: