Full text: 
Opes decusque regium reliqueras Elisabeth dei dicata numini recepta nunc bearis inter angelos libens ab hostium tuere nos dolis | Praei viamque dux salutis indica sequemur o sit una mens fidelium odor bonus sit omnis actio tuis id innuit rosis operta caritas | Beata caritas in arce siderum potens locare nos per omne saeculum patrique filioque summa gloria tibique laus perennis alme spiritus | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse