Full text: 
Lux alma Jesu mentium dum corda nostra recreas culpae fugas caliginem et nos reples dulcedine | Quam laetus est quem visitas consors paternae dexterae tu dulce lumen patriae carnis negatum sensibus | Splendor paternae gloriae incomprehensa caritas nobis amoris copiam largire per praesentiam | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: