Full text: 
Haec est dies qua candidae instar columbae caelitum ad sacra templa spiritus se transtulit Teresiae | Sponsique voces audiit veni soror de vertice Carmeli ad agni nuptias veni ad coronam gloriae | Te sponse Jesu virginum beati adorent ordines et nuptiali cantico laudent per omne saeculum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse