Full text: 
Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis | Vos angelorum millia patrumque coetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam | Baptista Christi praevius summique coeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: