Full text: 
Aeterna Christi munera apostolorum gloriam palmas et hymnos debitos laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi tyrannum conterit | In his paterna gloria in his triumphat filius in his voluntas spiritus caelum repletur gaudio | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: