Full text: 
Paschale mundo gaudium sol nuntiat formosior cum luce fulgentem nova Jesum vident apostoli | In carne Christi vulnera micare tamquam sidera mirantur et quidquid vident testes fideles praedicant | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut lingua grates debitas tuo rependat nomini | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: