Full text: 
Invicte martyr unicum patris secutus filium victis triumphas hostibus victor fruens caelestibus | Tui precatus munere nostrum reatum dilue arcens mali contagium vitae repellens taedium | Soluta sunt jam vincula tuis sacrati corporis nos solve vinclis saeculi dono superni numinis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: