Full text: 
Christo profusum sanguinem et martyrum victorias dignamque caelo lauream laetis sequamur vocibus | Terrore victo saeculi poenisque spretis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam possident | Traduntur igni martyres et bestiarum dentibus armata saevit ungulis tortoris insani manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent inmobiles vitae perennis gratia | Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas precantes servulos in sempiterna saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: