Full text: 
Iste confessor domini colentes quem pie laudant populi per orbem hac die laetus meruit beatas scandere sedes | Qui pius prudens humilis pudicus sobriam duxit sine labe vitam donec humanos animavit aurae spiritus artus | Cujus ob praestans meritum frequenter aegra quae passim jacuere membra viribus morbi domitis saluti restituuntur | Noster hinc illi chorus obsequentem concinit laudem celebresque palmas ut piis ejus precibus juvemur omne per aevum | Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Notes: 
Si non est dies obitus dicatur: "Hac die laetus meruit supremos laudis honores".