Full text: 
Jesu redemptor omnium perpes corona praesulum in hac die clementius indulgeas precantibus | Tui sacri qua nominis confessor almus claruit hujus celebrat annua devota plebs solemnia | Qui rite mundi gaudia hujus caduca respuens aeternitatis praemio potitur inter angelos | Hujus benignus annue nobis sequi vestigia hujus precatu servulis dimitte noxam criminis | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: