Full text: 
Jesu corona celsior et veritas sublimior qui confitenti servulo reddis perenne praemium | Da supplicanti coetui hujus rogatu noxii remissionem criminis rumpendo nexum vinculi | Anni reverso tempore dies refulsit lumine quo sanctus hic de corpore migravit inter sidera | Hic vana terrae gaudia et luculenta praedia polluta sorde deputans ovans tenet caelestia | Te Christe rex piissime hic confitendo jugiter calcavit artes daemonum saevumque averni principem | Virtute clarus et fide confessione sedulus jejuna membra deferens dapes supernas obtinet | Proinde te piissime precamur omnes supplices nobis ut hujus gratia poenas remittas debitas |  Patri perennis gloria natoque patris unico sanctoque sit paraclito per omne semper saeculum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: