Full text: 
Nullis te genitor blanditiis trahit non vitae caperis divitis otio gemmarumve nitore regnandive cupidine | Diris non acies te gladii minis nec terret perimens carnificis furor nam mansura caducis praefers gaudia caelitum | Nunc nos e superum protege sedibus clemens atque preces dum canimus tua quaesitam nece palmam pronis auribus excipe | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant |
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Notes: 
Misplaced on fols. 95v - 96r.