Full text: 
O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr nemorumque cultor maxime vatum | Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina te fructu cumulata centum nexibus ornant | Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides revelle asperum planans iter et reflexos dirige calles | Ut pius mundi sator et redemptor mentibus culpae sine labe puris rite dignetur veniens beatos ponere gressus | Laudibus cives celebrent superni te deus simplex pariterque trine supplices et nos veniam precamur parce redemptis | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: