Full text: 
Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis alme tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus lesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem Domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit Dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderentque Dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Munus inde mittens suis spiriuns paracliti cuius accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnolia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Quum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi Domino | Radii solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Xristus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atquae regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclitam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula.
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse