Angelus autem domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornace et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem
Hii tres missi sunt in medium fornacis colligati et deambulabant per medium flammae et odor ignis non fuit in illis et aspectus quarti similis filio dei
In visione dei vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone nubesque magna et ignis involvens splendorque in circuitu ejus et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et aspectus hominis...