Genre: 
Full text: 
Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medium noctis tempore pergens vastator angelus aurus punire non fuit signum formidans sanguine | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medium noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendidi ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medium noctis tempore pro Christo vincti in carcere Paulus quoque et sileas laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christe es due vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta
Fulltext source: 
E-SI MS 7 128v
Notes: 
Randel 387-11