Ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo vivens quantum in imagine ambulat tantum frustra conturbatur congregat et ignorat cui dimittat...
Mons Gargane noli timere quia ego sum Michael archangelus missus sum a domino aedificare templum ejus ubi saxa panduntur et peccata hominum dimittuntur
Christus est vita veniens in orbem mortis occasum patiens acerve mortuis actum pietatis usu vivere donat | Sustulit vulnus removendo mortem mortis auctorem perimendo surgit patris ad dextram...
Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coornata ut sponsata comite | Nova veniens e caelo nuptiali thalamo praeparata ut intacta copulatur...
Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus praesul Augustinus assumptus est ab angelis ubi gaudent cum prophetis laetatur cum apostolis quorum plenus spiritu quem praedixerunt mystica fecit...