Full text: 
Eja dux noster pater atque custos qui triumphator petis alta caeli quas tibi laeti canimus petenti suscipe laudes | Dum tibi plaudunt superi obviantes et rosis ornant iter atque palmis nos quoque in terris celebramus hymnis rite triumphum | Carne qui vivens humilis dolentis hic redemptoris socius fuisti nunc velut sidus properas ad ipsum tramite recto | Fulgido ac alto solio receptus judicis justi manibus coronam accipis gaudens rutilisque cingis tempora certis | Cuncta quae Christi reppulisti amore jam tenes dives duplicata centum principes inter meriti parata sede coruscans | Cum deo regnans pater alme ab astris respice et vide precibus tuere vineam electam digitoque forti protege natos | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis metiris beate gaudia vitae | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse