Full text: 
Mentibus laetis jubilemus omnes plectra tangentes fidibus canoris inclytus quando Gabriel ab alto fulget Olympo | Virginis summae paranymphus adest hodie nobis simul angelorum plurimis Christum venerans triumphis concio tota | Coetus hinc noster Gabrielis almi concinat laudes celebretque nomen unus ex septem domino qui in aula jugiter astant | Nuntius caeli mediator idem exstat a summis Gabriel ubique laetus et mundo reserat secreta omnipotentis | Nuntia nobis Gabriel precamur pacis aeternae speciale munus quo poli tandem teneamus aulam semper ovantes | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: