Genre: 
Full text: 
Caelitum Joseph decus atque nostrae certa spes vitae columenque mundi quas tibi laeti canimus benignus suscipe laudes | Te sator rerum statuit pudicae virginis sponsum voluitque verbi te patrem dici dedit et ministrum esse salutis | Tu redemptorem stabulo jacentem quem chorus vatum cecinit futurum aspicis gaudens humilisque natum numen adoras | Rex deus regum dominator orbis cujus ad nutum tremit inferorum turba cui pronus famulatur aether se tibi subdit | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis meritis beate gaudia vitae | Amen
Feast: