Full text: 
Martyrum virtus validumque robur palma victorum decus et corona Christe rex tanti memorum triumphi vocibus adsis | Hac die sacra populus fidelis milites Christi fidei columnas agmen invictum celebrare digno carmine gesti | Inter hos ordo merito minorum undecim claros recolit sodales qui sua primi meruere morte tollere palmas | Fervidi sacro pietatis igne pabulum praebent populo salutis nec minae terrent deus ipse corda providus afflat | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: