Full text: 
Novus athleta domini collaudetur Dominicus qui rem conformat nomini vir factus evangelicus | Conservans sine macula virginitatis lilium ardebat quasi facula pro zelo pereuntium | Mundum calcans sub pedibus manum misit ad fortia nudus occurrens hostibus Christi suffultus gratia | Pugnat verbo miraculis missis per orbem fratribus crebros adjungens sedulis fletus orationibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: