Genre: 
Full text: 
Qui timet Deum faciet bona et qui continens est iustitiae apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata Cibavit illum Dominus pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum Et firmabitur in illo et non flectetur continebit illum et non confundetur et exaltabit illum apud proximos suos In medio ecclesiae aperiet os eius et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae induit illum Iucunditatem et exsultationem thesaurizavit super eum Et nomine aeterno hereditavit illum Dominus Deus noster