Genre: 
Full text: 
Adest dies sanctissima virtutum sacra splendida qua Nicolaus sanctissimus locatur in caelestibus | Hic parvus infans corpore magnus tamen dei fide quarta vel sexta feria semel suggebat ubera | Virtute fulgens nobilis jejuniis vigiliis domabat corpus jejuniis ne fedaretur vitiis | Hic praesul christi nobilis pro sanctitate meritis quibus illum exornaverat caelistis regis gratia | Ad esto praesul inclite precesque nostras suscipe offerque summo praesuli preces devotas populi | Deo patri atque nato laus cum sancto spiritu semper sit per infinita saeculorum saecula amen
Feast: 
Fulltext source: 
F-ME 80