Zachaee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere at ille festinans descendit et suscepit illum gaudens in domum suam hodie huic domui salus a deo facta est alleluia
Post passionem suam per dies quadraginta apparens eis loquens de regno dei alleluia et videntibus illis elevatus est alleluia et nubes suscepit eum ab oculis eorum alleluia
Regressus itaque Hippolytus post diem tertium venit in domum suam et dedit pacem omnibus etiam servis suis et communicavit de sacrificio altaris beati Laurentii martyris
Benedictus deus christianorum qui conversionem vult peccatorum qui interventu matris misericordiae eduxit Mariam de lacu miseriae quam post perfectam paenitentiam ad suam suscepit praesentiam
Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua | Adulescentia enim et...
Laetare juvenis in adulescentia tua et in bonis sit cortuum in diebus juventutis tuae | Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in...
Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis ecce dominus iterum spiritaliter inter homines ambulat si quis vult post eum venire abneget semetipsum tollat crucem suam et sequatur eum