Expandens manus suas ad deum dixit invitatus ad convivium tuum venio gratias agens quia me dignatus es domine Jesu Christe ad tuas epulas invitare sciens quod ex toto corde meo desiderabam te
Sublevatis oculis in caelum Jesus dixit pater venit hora clarifica filium tuum ut et filius tuus clarificet te sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad dominum et miserebitur ejus quia benignus et misericors est praestabilis super malitiam dominus deus noster
In medio flammarum Christi hora extendens palmas cum alacritate cordis ait adesto mihi nunc domine Jesus Christe qui in fornace ignea fidelibus tuis tribus pueris affuisti
Tellus ac aethra jubilent in magni cena principis quae protoplasti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potenti sat mysterio carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | A...