Surgens autem post multos circuitus errorum circuibat civitatem per vidos et plateas quaerendo verum animae virum pro quo ne moreretur dignum judicare mori ut ejus semper inhaereret amori
Post mortem mariti egressa est sancta Monica ab agris proprius quaerere filium quem periculis atque laboribus multis et apud doctos quaerebat et indoctos alleluia
O spem miram quam dedisti mortis hora te flentibus dum post mortem promisisti te profuturum fratribus imple pater quod dixisti nos tuis juvans precibus
Quam miranda dei nostri magni magnificentia qui prophete instructum doctrina hac die concinere Julianum sibimet sua voce concessit clamantem notas fecisti mihi semitas vitae aeternae monstratas te ab...
Jesu lux vera mentium nos illustra diluculo tot signis per Antonium opaco fulgens saeculo | Hic nautis in naufragio signo salutis adfuit quibus sub lucis radio viae ducatum praebuit | Haereticum lux...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
O magne praesul Cuthberhte cui Christus fuit vivere cui mori lucrum perenne dum post mortem vivis vere signis divinis inclyte languidos sanans a labe hinc rogamus pia prece tu pro nobis intercede
Mundi redemptor optime qui morte mortem destruis tuam crucem sanctissimam omnes ad astra tollimus | Dilexit illam Didacus amore dulci saucius illamque post te fortiter consors triumphi sustulit |...
Te Joseph celebrent agmina caelitum te cuncti resonent christiadum chori qui clarus meritis junctus es inclytae casto foedere virgini | Almo cum tumidam germine conjugem admirans dubio tangeris...