Genre: 
Full text: 
Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun intonant praeconia doxologica | O quanta praedita doxa agmina supera multiplicia ferunt gaudia | Beata plane ac sancta Christum dominum laudantia per saecula omnia | Intra quorum collega manet consortia comptus laurea Salvius in saecula | Qui credita gemina gregis sibi cura certavit ipsa sedulus militia | Jam nunc flabra sonent musica quae cangia concinat lingua in laude pneumata divina rite canentia | Audi nostra Christe cantica | Cujus clara rutilant dona quo aeternae vitae consequimur magna praemia | O pater summa exsulta doxa tibi salvi data | Oramus nostra precibus vota deo fac condigna | Nam materia carnea disseptus poli conscendis palatia | Quo confessorum martyrum quantum beati sanctorum sunt agmina | Unde post agnita caelica resurgens secreta | Nec mora commissa repletis tibi ovilia | Sane ob ipsa tradita moderamina cura haec perfoves maxima arta via dirigens adera | Quo collegia sunt illa | Trinitatem sanctam cernentia unitam | In gloria aeterna in saecla | Jam nostra pie pastor vota ipsi repraesenta | Qui sua temet frui doxa donat in saecula | Amen
Feast: 
Fulltext source: 
F-Pnm lat. 776
Notes: 
Full text provided by William Sherill; Is this published/transcribed somewhere?