Genre: 
Full text: 
Urbis Romuleae jam toga candida septem pontificum destinat promicat missos Hesperiae quos ab apostolis assignat fidei prisca relatio | Hi sunt perspicui luminis indices Torquatus Ctesiphon atque Hesychius hinc Indalecius sive secundus est juncti euphrasio caecilioque sunt | Hi evangelica lampade praediti lustrant occiduae partis artentia quo sic catholicis ignibus ardeant ut cedant facibus furva nocentia | Accis continua proxima fit viris bis senis stadiis qua procul insident mittunt asseculas escula quaerere quo fessa dapibus membra reficerent | Illic discipuli idola gentium vanis inspiciunt ritibus excoli quos dum sic agere fletibus immorant terrentur potius auribus impiis | Mox insana fremens turba satellitum in his cum fidei stigmata nosceret ad pontem fluvii usque per ardua incursu celeri hos agit in fugam | Sed pons praevalido murice fortior in partes subito pronus resolvitur justos ex manibus hostium eruens hostes flumineo gurgite subruens | Haec prima fidei est via plebium inter quos mulier sancta Luparia sanctos aggrediens cernit et obsecrat sanctorum monita pectore collocans | Tunc Christi famula obsequio parens sanctorum instituit condere fabricam quo baptisterii unda patesceret et culpas hominum gratia tergeret | Illic sancta Dei femina tingatur et vitae lavacro tincta renascitur plebs in continuo pervolat ad fidem et fit catholico dogmate multiplex | Post haec pontificum cara sodalitas partitur properans septem in urbibus ut divisa locis dogmata funderent et sparsis populos ignibus urerent | Per hos Hesperiae finibus indita illuxit fidei gratia praecoqua hinc signis variis atque potentia virtutum homine credere provocant | Exhinc justitiae fructibus incliti vitam multiplici faenere terminant consaepti tumulis urbibus in suis sic sparso cinere una corona est | Hinc te turba potens unica septies oratu petimus pectoris abditi ut vestris precibus sidus in aetheris portemur socii civibus angelis | Sit trino Domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus Dominus trinus et unus est saeculorum valide saecula continens