Genre: 
Full text: 
Sacratum Christi antistitem Gerontium confessorem dignis canamus laudibus et celebremus vocibus | Hic fertur Apostolico vates fuisse tempore et praedicasse supremum Patrem potentis filii | Quique dum per occiduam percurreret clarus plagam tandem ira gentilium ad passionem trahitur | Sed mox praecepto praesulis nodis gravatur ferreis horrendis umbris carceris datur in ius carnificis | Quem ferunt vinctum vinculis inter pallentes tenebras raptam e sacro corpore dedisse caelo animam | Sic inter apostólica locatus iam consortia gaudet caelesti gloria et clara Christi gratia | Namque infulatus gemino fulget et nitet praemio sacerdotali titulo confessionis merito | Gloria Patri personet Christoque unigenito Paraclitoque Spiritu in saeculorum saecula
Fulltext source: 
F-BLA I 40 bis
Notes: 
Hymn for Vespers -Old Hispanic Rite in Toledo-