Genre: 
Full text: 
Te sancte rursus Ludovice proelia divina poscunt tu crucis clavum tenens speique sacras anchora fundans rates moves tyrannis bella Christo militas | Vincis cadendo mors tibi victoriam aufert et addit corpus hic palmae tegunt nondum sepultum sed triumpho nobili caelum paratur et coronis sidera | Tuus paternae redditus terrae cinis regnum tuetur dum throno praesens dei aeterna regnans pascis inter lilia favensque blando nostra cernis lumine | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula
Feast: 
Fulltext source: 
Antiphonale Solesmense 1935, p. 1102