Genre: 
Full text: 
Bis novem nostrum populo sub uno martyrum servat cinere sepulchro Cesar Augusta vocitamus urbem rex qui sancta est | Plena magnorum doni Anglorum non timeti mundum fragilet ruinam toth signum gestas simul offerendum munera Christo | Quam deus dextram patiens coruscam nive sub nixus veniet sub entem gentibus justam positurus equo pondere libram | Orbe de magno caput excitata obviam Christo properanter ibit civitas quaeque pretiosa portans dona canistris | Tu decem sanctos revehes et octo Cesar Augusta studiosa Christo verticem flavis oleis revincta pacis amore | Sola in occursum numerosiores martyrum turbas domino parasti sola praedives pietate multa luce frueris | Vix parens orbis populos a poenis ipsa vix Roma in solio locata te decus nostram superare in isto munera digna est | Hic et Engrati recubant tuarum ossa virtutum quibus efferati spiritum mundi violenta virgo de decorasti | Martyrum nulli remanente vita contigit terris habitare nostris sola tu morti propriae superstes vivis in orbem | Vivis ac poenae seriem retexis carnis et caesae spolium retentans terram quam sulcos habeant amaros vulnera narras | Barbarus tortor latus omne carpsit sanguis inpensus lacerata membra pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso | Jam minus mortis praetium pactum est quam venenatos abuit dolores concitam membris tribuit quietem fine supremo | Cruda te longum tenuit cicatrix et diu venis dolor haesit ardens dum putrescentes tenuat medullas tabidus humor | Invidus quamvis obitum supremum persecutoris gladius negarit plena te martyr tamen ut perempta poena coronat | Vidimus partem jecoris revulsam ungulis longe jacuisse pressis mors habet pallens aliquid tuorum te quoque viva | Hunc novum nostrum titulum fruendum Cesar Augusta dedit ipse Christus juge viventis domus ut dicata martyris esset | Ergo ter senis sacra candidatis dives Optato simul et Luperco perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis | Ede successum cane martialem mors et Urbani tibi concinatur Juliam cantus resonet simulque Quintilianum | Pluviam pangat chorus et revolvat quale Frontonis fuerit tropaeum quid bonus Felix tulerit quid acer Caecilianus | Quantus Evoti tua bella sanguis tinxerit quantus tua primitive tum tuos vivax recolat triumphos laus Apodemi | Quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas | Laudem sonemus casiani dignam Januari in posita corona matutini quae et fausti extat gloria summae | Haec sub altaris ita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba quam servat procerum creatrix purpur eorum | Nos pio fletu date per fluamus marmorum sulcos quibus est operta spes ut absolvat retinaculorum vincla meorum | Sterne te totam generosa sanctis civitas mecum tumulis deinde mox resurgentes animas et artus tota sequeris | Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat canat et revolvat nomini trino deitati soli sidera clament | Amen
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30846 66
Notes: 
Randel 377-02