Genre: 
Full text: 
Misticum melos persolvat et attollat laudibus plebs deo dicato patri et honorem debita hymnum dulciter decantent Christo et paraclito | Pro triumphis beatorum fausti januarii tertias quae Martialis in agone vicerunt trinitatem confitendo suscepti martyrio | Voce declamans fidelis beatorum titulis qualiter vicerant hostem suis cum suppliciis trinitate confitendo adepti sunt gaudio | Manibus cruentis hostis cum atroci ungulis consecrata beatorum laniari corpora tensos pariter cesosque urens flammae cruciat | Inde oculis evulsis cum tenorum capita nervorum compage soluta servat hunc crudelitas conteret piorum ossa et medullam penetrans | Dextera protecti Christi non timent incendia angelica medicina reformantur lumina confractaque solidantur et curantur vulnera | Stupe tyrannus valde tanta in miraculo cum incolomes videret quos perire jusserat qualiter vicissent cuncta tormentorum genera | Illic parienter ferunt quod furentes inferunt scientes quod pro Christo tanta quae pertulerunt caelitus adquirens lucra quam fruantur jugiter | Quidem cernebant venire missa caelo munera angelorum magna turba sursum exspectantium ut sanctorum coronarent gloriosa capita | Ad estote sancti dei supplicanti populo et petentibus praebete quaesitum remedium regnum ut participentur vestro in consortio
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10001 151
Notes: 
Randel 387-14