Genre: 
Full text: 
O dei perenne verbum patris ore proditum organumque imbecillae ammoves infantium dans eis spirare flatum vocis ut promat sonum | Tu pius adesto nobis solve fibras gaturis ora instrue loquellis corda reple lacrimis ut sacrorum festa dignis praeccinamus canticis | Ecce justus ecce pastor ambo juncti sanguine quos pia fraternitatis vinxerat germanitas stant para aequalis sacrate passionis gloria | Hii tamen scholis retenti dum struuntur litteris audientes quod tyrannus intrat urbem persequens ilico scholam relinquunt et tabellas abnuunt | Appetunt cursu deinde praesidis praesentiam et crucem Christi sequendo corpus arma debile quod triumphos passionis expedirent fortiter | Hoc repente Datiano nuntiantes inquiunt ecce advenire Christum profitentes parvuli mortis ultro passionis atque cedes perpetim | Turbidus adst inde preces concitans sententiam ad suos truces ministros ut tenantur clamitat fustibus jubens tenella disicari corpora | Tunc sacrata voces esse allocuntur invicem temnerent ut temporales rite poenas corporis quo futurum possiderent gaudium cum angelis | Audiens mox Datianus martyrum constantiam excitatus in furore dictat hanc sententiam ut peremti ambo fratres morte dira intercidant | Protinus eos furentis pertrahunt satellites ad locum capi patentes quem ferunt laudabile esse illic verberantur laureantur sanguine | O locum vere beatum quo cruor reconditur sanctus illae parvulorum ad salutem plebium quove multas sanitatum signa eris effluant | Nempe hic divina virtus vicit iras daemonum curat ulcus membra sanat et dolores temperat vota cunctorum receptat et ruentes sublevat | Jam tuorum passione freta gaude civitas jure Complutensis almo quo laberis sanguine et gemellis mox camenas redde voto debitas | Hinc deus te postulamus ut praecantes audias pelle morbos solve vincla et relaxa crimina utque illaesi futuram appetamus patriam | Nominis tui amore da tuis in servulis temporalem nil amemus diligamus invicem te sequamur te canamus te fruamur perpetim | Gloria patri
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30845 64
Notes: 
Randel 389-03